- LATRONES
- LATRONESapud Iul. Capitolin. in Marco, Latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae, milites secit: in universum dicuntur omnes Dalmatae Dardanique, quod gentes essent latrociniis deditae et ut plurimum rapto viventes. Casaub. ad l. Quod olim apud varias gentes etiam in laude fuisse positum, dicemus infra, ubi de Piratica, it. Rapina. Apud Vett. aevi Scriptores nomen maxime malefici latronis Sinis fuit, de quo vide Ovid. Ep. 2. Phyllis Demophoonti. v. 70. Met. l. 7. v. 439. in Ibin. v. 408. passim, Auctorem Ceiris, Propert. Plutarch. Theseo, Hygin. Fab. 38. Apollod. fine l. 3. Strab. initio l. 9. Paus. Corinthiac. Suid. qui ληςτην` βλαπτικὸν appellat, Diod. Sic. l. 4. ubi totam eius Hitoriam persequitur, Alios. Adde Andr. Schottum observat. l. 2. c. 29. et Casp. Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 12. v. 576. Eleganti translatione lupos latrones vocat vet. Scholiastes eiusdem poetae ad Theb. l. 5. v. 167. utpote rapto viventes et praedae assuetos. Hinc de lupo Phaedr. in Fabulis, l. 1. Fab. 16. v. 5.Rapere, atque abire semper adsuevit lupus.Qui proin diserte eum latronem vocat. l. 1. Fab. 1. sicut praedonem Mart. l. 2. Epigr. 75. cuius Epigraphe Leo. raptorem Virg. Aen. l. 2. v. 355. etc. At in primaevo significatu latro, miles vel satelles conductus est, quasi latero, Varr. Graece σωματοφύλαξ, cuiusmodi ministros recentius aevum Scurras dixit, ut infra videbimus. Hi, quod circum latera essent Regibus, atque ad latera haberent ferrum, hinc nomen accepêrunt: quod tamen nonnulli ἀπὸ τȏυ λάτρου, i. e. stipe, unde et Stipatores Latinis, vel ἀπὸ τῆς λατρείας, a ministerio, malunt deductum. Inde latrocinart, pro militare. Plaut. Mil. Aet. 2. Sc. 6. v. 19. Trinumm. Act. 2. Sc. 4. v. 198. Peon Act. 3. Sc. 3. v. 90. Corniculariâ, Latorcinatus annos decem. Suet. in Tib. Ner. c. 37. Qui apud Regem in latrocinio fuisti, stipendium acceptasti etc. Postea voces haec ad truculentae et scelerata homicidia sunt translata, Nonius c. 2. Vide hîc passim, ubi de piratis, Praedonibus, alibi. Addam saltem, de fide etiam latroni servanda, illustrem locum Hug. Grot. de Iure Belli ac Pacis l. 3. §. 2. Belli piratici magnam partem Cn. Pompeius pactionibus confecit, vitam illis pollicitus et sedes, in quibus sine rapto viverent ---- Caesar Bellic civ. l. 3. c. 4. a Romanis Ducibus, cum praedonibus et fugitivis, qui in Pirenaeis erant montibus, actum de compositione scribit, qui dixerit, si quid convenisset, nullam inde exstituram fuisse obligationem ? Non habent quidem ista specialem istam commumonem, quam inter hostes in bello sollenni et pleno introduxit ius gentium: at, quia homines sunt, communionem habent iuris naturalis ---- ex quo nascitur, ut pacta servanda sint. Sic Diod. sugitivorum Duci Apollonio a Lucullo fidem servatam memorat. Et Dion seribit, ab Aug. Crocotae latroni persolutum pretium, capiti eius impositum, cum se ipse sisteret, ne sides violaretur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.